2523. Quod `soror mea haec' significet quod rationale esset quod consuleretur, nempe quod ita cogitaverit, constat ex significatione `sororis' in hoc capite quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508. In sensu interno Verbi tota vita Domini, qualis futura in mundo, describitur, etiam quoad perceptiones et cogitationes, praevisa enim haec fuerunt et provisa, quia a Divino; ob causam etiam ut illa praesenti' sisterentur angelis tunc, qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, et sic coram illis Dominus, et simul quomodo exuit successive humanum et induit Divinum; nisi haec per Verbum, (m)tum quoque per omnes ritus in Ecclesia Judaica,(n) sicut praesentia fuissent angelis, debuisset Dominus in mundum venire statim post lapsum Antiquissimae Ecclesiae, quae `homo' seu Adam vocatur, propheticum enim tunc statim fuit de Adventu Domini, Gen. iii 15; et quod magis non salvari potuisset genus humanum quod tunc. [2] Quod ipsam vitam Domini spectat, illa fuit continua progressio Humani ad Divinum usque ad absolutam unionem, ut pluries prius dictam; ut enim pugnare cum infernis, et vinceret illa, (m)debuit ex Humano, nam nulla pugnaret cum infernis est ex Divino, idcirco(n) placuit Ipsi induere humanum sicut alius homo, infans esse sicut alius, adolescere in scientias et in cognitiones quae repraesentata et significata sunt per peregrinationem Abrahami in Aegypto, cap. xii, et nunc in Gerare, ita sicut alius homo excolere rationale, (c)et sic umbram ejus discutere, et illud in lucem mittere, et hoc ex propria potentia: quod talis fuerit progressio Domini ab Humano ad Divinum, nulli dubium potest esse, si modo {1} expendat, quod infans fuerit, et didicerit loqui sicut infans, ac sic porro; sed illa erat differentia, quod Ipsum Divinum in Ipso fuit, quia {2} a Jehovah conceptus. @1 d modo, i si.$ @2 qui I.$