2487. Instructus sum quod memoria exterior in se spectata, non sit nisi quoddam organicum formatam ex objectis sensuum, cumprimis risus et auditus, in substantiis quae sunt principia fibrarum, et quod secundum impressiones ab illis {1} fiant variationes formae, quae reproducuntur, et quod formae illae varientur et mutentur secundum mutationes status affectionum et persuasionum. Tum quod memoria interior sit similiter organicum, sed purius et perfectius, formatum ex objectis risus interioris, quae objecta in certas series ordine incomprehensibili disposita sunt. @1 in illis.$