Arcana Coelestia (Potts) n. 2477

Previous Number Next Number See English 

2477. Quondam audivi spiritus inter se loquentes de eo quod quicquid pro principio arripitur, qualecumque sit, possit innumeris confirmari, et tandem apud eum qui se conformavit, usque ut appareat prorsus sicut verum tametsi falsum sit, et quod de falso potius quam de vero possint persuaderi; ut de eo convincerentur, proponebatur illis hoc ut inter se cogitarent et loquerentur, num conducat spiritibus uti memoria exteriore. (Spiritus inter se de talibus loquuntur multo excellentius, quam homo credere, immo capere potest, sed quisque secundum suam affectionem.) {1} Spiritus qui pro corporeis et mundanis erant, confirmabant hoc multis, ex his causis: quod sic nihil amisissent quin post mortem aeque forent homines ac fuerunt ante; quod sic potuissent iterum per hominem venire in mundum; quod in memoria exteriore sit jucundum vitae; quodque in nulla alia facultate et dote sit intelligentia et sapientia; praeter plura alia, quibus se confirmabant in principio suo, usque ut hoc appareret illis ut verum. Sed alii tunc ex principio opposito cogitarunt et locuti sunt, scientes quod verum, quia ex ordine Divino; dicebant, si liceret spiritibus uti memoria exteriore, quod tunc in simili imperfectione forent, in qua prius cum fuerunt homines: quod sic in crassis et obscuris ideis prae illis qui sunt in memoria interiore: et sic non modo stultescerent magis et magis, sed etiam descenderent non ascenderent, ita nec viverent in aeternum; immergere {2} enim (o)se iterum mundanis et corporeis, foret se iterum dare in statum mortis: tum si spiritibus uti liceret memoria exteriore, quod humanum genus periret, unusquisque enim homo regitur a Domino per spiritus et angelos, si spiritus ex memoria exteriore influerent in hominem, non potuisset homo ex sua memoria, sed ex spiritus, cogitare, ita homo non suae vitae et sui juris fieret amplius, sed foret obsessus; obsessiones olim non aliud fuisse; praeter plura. @1 A o parentheses.$ @2 immergi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church