2475. Nulli adhuc notum est, quis status animarum post mortem quoad memoriam; ex multa et diuturna nunc per plures annos experientia scire datum est quod homo post mortem ne hilum amittat ab illis quae in ejus memoriis, tam quae in exteriore quam quae in interiore fuerunt, adeo ut nusquam tam pusillum aut tam minimum cogitari possit, quod non homo secum habeat; sic ut nihil prorsus post mortem relinquat quam solum ossa et carnem, quae dum vixit in mundo, non animata fuerunt a se, sed a vita spiritus ejus, quae purior ejus substantia annexa corporeis fuit.