2450. `Et omnem planitiem': quod significet omnia quae ad vera illa pertinerent, constat a significatione `planitiei' quod sit omne doctrinalis, ita omne quod ad vera pertinet, de qua n. 2418.(1) @1 In A the following was inserted after No. 2452 with marks for its placing here: Ad quodlibet verum pertinent plura, praeter quod omnia vera inter se quendam nexum habeant; pertinent confirmantia ex Verbo, ex doctrina quae inde, tunc rationes, per quas rationale inducit quod ita sit, et conducit; accedunt etiam ex scientificis per quae rationale ideas suas illustrat; haec omnia pertinent ad vera, quatenus illa confirmant; sed apud malos fiunt haec nulla et vel non videntur, vel pervertuntur, vel negantur.$