Arcana Coelestia (Potts) n. 2425

Previous Number Next Number See English 

2425. `Et ego non potero eripere me in montem': quod significet dubitationem quod posset habere bonum charitatis, hoc est, cogitare et agere ex illo bono, constat a significatione `montis' quod sit amor et charitas, de qua n. 795, 1430. [2] Quod dubitationem attinet, ita se habet: qui in affectione veri sunt, apud eos in affectione eorum veri inest affectio boni, sed tam obscure ut non percipiant, ita nec sciunt quid affectio boni, et quid genuina charitas; putant quidem se scire, sed ex vero, ita ex scientia, non autem ex ipso bono; sed usque faciunt bona charitatis, non ut inde aliquid mereantur, sed ex oboedientia, et hoc quantum capiunt quod verum sit; se enim duci patiuntur a Domino ex obscuro boni per verum quod iis apparet ut verum: ut pro exemplo, quia ignorant quid proximus, unicuique faciunt bonum quem putant proximum esse, imprimis pauperibus, quia hi quod destituti opibus mundanis se pauperes vocant; pupillis et viduis quia ita nominantur; peregrinis quia tales sunt; ita in ceteris; et hoc quamdiu ignorant qui significatur per pauperes, pupillos, viduas, peregrinos, et plure verumtamen, quia in affectione eorum veri apparentis latet obscure, ut dictum, affectio boni, per quod Dominus eos ducit ad ita faciendum, simul quoad interiora in bono sunt, in quo apud eos sunt angeli, et ibi delectantur eorum veri apparentiis quibus sciuntur; [3] at qui in boni {1} charitatis sunt et male in affectione veri, ii faciunt omnia cum distinctione, sunt enim in luce, nam aliunde non lux veri quam e bono quia per bonum influit Dominus; ii pauperibus, pupillis, viduis, peregrinis non benefaciunt ex causa solum quia ita nominantur, sciunt enim quod qui boni sunt, sive pauperes sint sive divites, proximi sint prae aliis, nam a bonis bonum fit aliis, et ideo quantum iis benefaciunt, tantum per illos aliis; sciunt etiam distinguere inter bona, ita inter bonos: ipsum commune bonum adhuc magis proximum suum dicunt, nam in eo (t)adhuc plurium bonum spectatur. Regnum Domini terris, quod est Ecclesia, adhuc magis pro proximo suo agnoscunt, erga quem charitas; ipsum regnum Domini in caelis, adhuc magi qui autem Dominum praeferunt omnibus illis, Ipsum Solum adorant et super omnia amant; ii ab Ipso derivationes proximi deducunt; nam in supremo sensu Solus Dominus est Proximus, ita omne bonum quantum ab Ipso est. [4] Qui autem in contrariis sunt, ii proximi derivationes deducunt a seipsis, et pro proximo agnoscunt solum illos qui sibi favent et serviunt, nec alios fratres et amicos appellant, et hoc cum differentia, quantum cum illis unum {2} faciunt. Inde constare potest quid proximus, nempe cuique secundum amorem in quo est; et quod vere proximus, qui in amore in Dominum et (o)in charitate erga proximum, et hoc cum omni differentia; ita ipsum bonum est apud unumquemvis quod determinat. @1 i ipso.$ @2 Before cum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church