2401. Quod `dixit, Surgite, exite e loco isto' significet quod non manerent in statu mali, constat a significatione `surgere' et `exire tum `loci'; surgere in Verbo saepe legitur, sed parum cogitatur quid ulterius significat, quia inter familiares voces est, sed in sensu interno involvit elevationem, ut hic a malo ad bonum, mens enim elevat cum {1} recedit a malo, n. 2388: `exire' est recedere, seu non manere: `locus' autem est status mali, n. 2393; inde patet quod illa significentur. [2] Quales ii sunt qui in cognitionibus veri, sed simul in vitam ab, aliquod prius dictum est, nempe quamdiu in vita mali, quod nihil credat nam velle malum et inde facere malum, ac fide agnoscere verum nusquam datur; inde quoque patet quod non salvari queat homo per cogitare et loqui verum, immo bonum, cum non aliud vult, et ex suo velle non aliud facit quam malum; ipsum velle hominis est quod vivit post mortem, non ita ejus cogitare aliud quam quod fluit ex ejus velle; [3] cum itaque talis est qualis {2} ejus velle, constare potest, quid cogitare possit de veris fidei quae hausit, immo quae docuit, quia illa damnarent eum; tantum abest ut tunc ex illis cogitet, ut aversetur illa, immo, quantum permittitur, sicut diaboli turba, blasphemet. Putare possunt qui non instructi de vita post mortem, quod fac possint tunc recipere fidem cum vident quod Dominus regat universum caelum, et cum audiunt quod caelum sit amare Ipsum et proximum; sed tantum abest ut mali possint recipere fidem {3} hoc est, ex velle credere, quantum infernum abest a caelo; sunt enim prorsus in malo et inde in falso; ex falso solo adventu eorum, seu praesentia, cognoscitur et percipitur quod contra Dominum sint, ac contra proximum, ita contra bonum et inde contra verum; est sphaera nefanda quae ex vita eorum voluntatis, et inde cogitationis exhalat, n. 1048, 1053, 1316, 1504. [4] Si hoc potuisset fieri, quod crederent et boni fierent, ex sola instructione in illa vita, ne unus esset in inferno, nam Dominus, quotcumque sunt, ad Se in caelum vult elevare. Ipsius enim misericordia est infinita quia est ipsa Divina, et quidem erga universum genus humanum, ita erga tam malos quam bonos. @1 quando.$ @2 i post mortem.$ @3 hanc.$