Arcana Coelestia (Potts) n. 2398

Previous Number Next Number See English 

2398. Vers. 14. Et exivit Lot, et locutus est ad generos suos, accipientes filias suas, et dixit, Surgite, exite e loco isto, quia perdens Jehovah urbem; et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus. `Exivit Lot' significat illos qui in bono charitatis, tum ipsum bonum charitatis; `locutus est ad generos suos accipientes filias suas' significat quod cum illis qui in veris quibus adjungi potuissent affectiones boni: `et dixit, Surgite, exite e loco isto' significat quod non manerent in statu mali: `quia perdens Jehovah urbem' significat quod non potuissent non perire: `et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus' significat irrisionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church