Arcana Coelestia (Potts) n. 2385

Previous Number Next Number See English 

2385. `Et laboraverunt ad inveniendum januam': quod significet usque ut non videre possent aliquid verum quod duceret ad bonum, constat a significatione `januae' quod sit introductio et aditus, et quod sit ipsum verum quia hoc introducit ad bonum, de qua supra n. 2356; hic autem per `januam' significantur cognitiones quae introducunt {1} ad verum; nam janua, ut supra n. 2356 dictum, erat ante domum, nam {2} dicitur quod Lot `exiverit ad januam, et ostium clauserit post se,' vers. 6, inde `laborare ad inveniendum januam' est non videre aliquid verum quod duceret ad bonum: tales fiunt illi, imprimis ultimis temporibus, qui ex ratiocinatione excludunt doctrinalia, ac nihil credunt nisi prius capiant; [2] vita mali tunc continue in rationale eorum influit, et quoddam lumen fallax ex igne affectionum mali infundit et facit ut videant falsa sicut ver quemadmodum solent qui in lumine nocturno vident phantasmata; eadem dein confirmantur multis, et fiunt doctrinalia; sicut sunt illorum qui dicunt quod vita quae est affectionis, nihil faciat, sed solum fides quae est cogitationis: [3] quod principium unumquodvis qualecumque sit, si vel foret ipsum falsum, semel captum, innumeris possit confirmari ac ita in externa forma sisti, sicut foret ipsum veram, cuivis non esse potest; inde haereses, a quibus semel confirmatis nusquam receditur: sed ex falso principio non nisi quam falsa profluunt, quibus si interjecta sunt vera, usque cum principium falsum per illa confirmatur, fiunt vera falsificata, quia inquinata ab essentia principii: [4] aliter prorsus si ipsum verum pro principio accipitur, et hoc confirmatur, ut pro exemplo quod amor in Dominum, et charitas erga proximum, sint a quibus pendet omnis lex et de quibus loquantur omnes prophetae, ac ita quod illa sint essentialia omnis doctrinae et cultus, tunc illuminaretur mens ab innumerabilibus quae in Verbo quae alioquin latent occultata in obscuro principii falsi; immo tunc dissiparentur haereses, et ex pluribus fieret una Ecclesia, utcumque doctrinalia inde fluentia aut illuc ducentia, tum ritualia, differrent; [5] talis fuit Antiqua Ecclesia, quae per {3} plura regna erat extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem cis et trans Jordanem; apud eos doctrinalia et ritualia differebant, sed usque Ecclesia una fuit quia charitas iis essentialis; et tunc fuit regnum Domini in terris sicut in caelis, nam caelum tale est, videatur n. 684, 690; si ita regerentur omnes sicut unus homo a Domino, forent enim sicut membra et organa unius corporis quae tametsi non simili forma nec simili functione, usque se referant ad unum cor, a quo omnia et singula in sua forma, quae ubivis varia, pendent; tunc quisque diceret [de alio]: {4} In quacumque doctrina, et in quocunque cultu externo foret, hic frater meus', video quod colat Dominum et quod sit bonus. @1 introducant I.$ @2 i ostium autem ad domum.$ @3 i primo tempore.$ @4 A had Non possum damnare illum quod aliter sentiat, video etc. This ii deleted and the above inserted, but with est, not hic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church