2363. `Educam quaeso eas ad vos': quod significet beatitudinem ex illis, nempe ex affectionibus boni et veri, constat a sensu eorum verborum, cum praedicantur de affectionibus, quae per `filias' hic intelliguntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod beatitudo e felicitas solum sit in affectione boni et veri, alte ignorant omnes qui in malo et ejus jucundo sunt; beatitudo in affectione boni et veri illi: apparet vel sicut quoddam nullum, vel sicut quoddam triste, quibusdam ut quoddam dolorificum, immo ut mortiferum; genii et spiritus infernales tales sunt; putant hi et credunt, si illis auferretur jucundum amoris sui et mundi, consequenter malorum inde, quod nihil vitae ii: superesse possit; at cum iis ostenditur quod tunc ipsa vita cum beato et felici incipiat, triste quoddam ex jactura sui jucundi sentiunt {1} et cum adducuntur inter (c)eos qui in tali vita sunt, dolor et cruciatu eos occupat; praeter quod tunc quoque sentire incipiant in se cadaverosum quoddam ac dirum infernale, quare vocant caelum in quo illud beatum et felix, suum infernum, et quantum se a facie Domini removere et abscondere possint {2}, aufugiunt. [2] Quod tamen usque omne beatum et felix consistat in affectione boni quod est amoris et charitatis, (c)ac veri quod fidei, quantum hoc ducit ad illud, constare potest ex eo quod caelum, hoc est, vita angelica in eo consistat, tum quod ab intimis afficiat, quia per intima influit a Domino, videatur n. 540, 541, 545; tunc etiam sapientia et intelligentia intrat et opplet ipsius mentis adyta, et incendit bonum caelesti flamma, (c)et verum caelesti luce, et hoc cum perceptione beati et felicis, de qua non nisi quam ineffabile praedicari potest; qui in hoc statu sunt, ii percipiunt quam nulla et quam tristis et quam lamentabilis vita sit illorum qui in malis amoris sui et mundi sunt. [3] Sed ut sciat homo qualis haec vita sit respective, nempe vita amoris sui et mundi seu, quod idem, vita fastus, avaritiae, invidiae, odii, vindictae, immisericordiae, adulterii, qui aliqua ingenii dote pollet, characterem alicujus illorum sibi faciat, aut si possit, coram se, secundum ideas quas ab experientia, scientia et ratione de illis capere possit, depingat, tunc videbit quantum instat describendo vel depingendo, quam horrenda sint, et quod sint formae diabolicae in quibus nihil humanum; ejuscemodi formae fiunt omnes illi post mortem qui jucundum vitae in talibus percipiunt, ac eo horribiliores quo plus jucundi: [4] vicissim autem si characterem sibi faciat amoris et charitatis, aut quoque per formam sibi illum exprimat, videbit quantum instat describendo aut delineando, quod forma sit angelica, plena beatis et pulchris, in qua caeleste et Divinum. An quisquam credere possit quod binae illae formae simul esse possint; et {3} quod exui diabolica illa forma, et transcribi in formam charitatis queat, et hoc per fidem, cui contraria est vita? Post mortem enim manet unumquemvis vita seu, quod idem, affectio; secundum hanc est (o)tunc omnis cogitatio, proinde fides, quae se sic manifestat qualis corde fuerat. @1 i in se.$ @2 possunt.$ @3 aut.$