Arcana Coelestia (Potts) n. 2326

Previous Number Next Number See English 

2326. `Et surrexit obviam illis': quod significet agnitionem, ut et charitatis affectum, constare potest ex eo quod Lot, cum venerunt agnoverit ilico quod angeli essent, non autem viri Sodomae, de quibus ita, `Clamaverunt ad Lot, et dixerunt, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Adduc eos ad nos, ut cognoscamus eos,' vers. 5; in sensu interno significant haec, quod qui in bono charitatis sunt intra Ecclesiam agnoscant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, per `duos angelos' intellectum, non autem illi qui non in bono charitatis. Quod etiam eadem verba involvant charitatis affectum, constat etiam inde quod Lot, per quem repraesentantur illi qui in bono charitati sunt, immo significatur ipsum bonum charitatis, invitaverit illos in domum suam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church