Arcana Coelestia (Potts) n. 2320

Previous Number Next Number See English 

2320. Cur hic modo bini angeli essent, cum apud Abrahamum tres viri, est arcanum quod paucis non potest exponi, constare potest aliquatenus ex eo quod in hoc capite agatur de judicio, nempe de salvatione fidelium et damnatione infidelium; et ex Verbo constat quod Divino Humano et Sancto procedenti Domini, sit {1} judicium; quod Divino Humano, apud Johannem, Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22;

per `Filium' intelligitur Divinum Humanum, videatur n. 2559: quod Sancto procedenti a Domini Divino Humano judicium, etiam apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos; cumque venerit Ille {2}, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio, xvi 8;

et quod Sanctum procedat a Domino, apud eundem, Non loquetur ex se, sed de Meo accipiet, et annuntiabit xvi 13, 15;

et hoc cum Humanum Divinum factum, hoc est, cum Dominus glorificatus est, apud eundem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, vii (x)39 @1 i per duos angelos intellecti.$ @2 ille.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church