Arcana Coelestia (Potts) n. 2310

Previous Number Next Number See English 

2310. GENESEOS CAPUT DECIMUM NONUM

DE SENSU INTERNO Verbi pluries prius actum est; sed scio quod pauci possint credere quod talis sensus sit in singulis Verbi, non solum in Propheticis, sed etiam in Historicis: quod talis sensus sit in Propheticis, facilius credi potest quia in illis non talis series est, et simul in illis sunt locutiones peregrinae; inde quod aliquod arcanum involvant, quisque autumare potest: sed quod similiter in Historicis, non ita facile apparet, tam quia hactenus nemini in mentem venit, quam quia Historica talia sunt ut animum detineant in se, et sic abstrahant mentem ad cogitandum quod altius quoddam ibi reconditum sit; tum quoque quia Historica vere talia sunt, qualiter relata: [2] at usque nullus non concludere potest quod interius etiam in illis caeleste et Divinum sit quod non elucet, ex eo: Primo, quod Verbum sit a Domino per caelum ad hominem demissum, et sic quod aliud sit in sua origine; qualis origo sit, et quod haec differat et distet a litterali sensu ita ut ne quidem videatur, proinde ab illis qui mere mundani sunt, non agnoscatur, multis in sequentibus ostendetur: Secundo quod Verbum quia Divinum, non solum scriptum sit pro homine sed etiam pro angelis apud hominem, ut inserviat non modo usui generi humano sed etiam usui caelo; et quod sic Verbum sit medium uniens caeli et terrae; unio est per Ecclesiam, et quidem per Verbum in Ecclesia, quod ideo tale est, et {1} ab omni alio scripto distinguitur. [3] Quod in specie Historica attinet, nisi ea similiter Divina et caelestia abstracte a littera continerent, nusquam agnosci potuissent ab aliquo qui ultra cogitat, pro Verbo inspirato, et hoc quoad unamquamvis iotam; an quisquam diceret quod memoraretur in Divino Verbo de re abominabili filiarum Loti, de quibus ad finem hujus capitis? de Jacobo quod baculos decorticaverit et denudaverit ad album, et posuerit in aqualiculis ut pareret grex diversicolores, punctatos et maculosos? praeter plura alia in Libris ceteris Mosis, in Joshuae, Judicum, Samuelis, et Regum, quae nullius rei forent, et perinde si scirentur vel non scirentur, nisi Divinum arcanum altius involverent; nisi hoc, nihil differrent ab historicis aliis, quae quandoque ita scripta sunt ut plus videantur posse afficere. [4] Quia orbis eruditus ignorat quod Divina et caelestia intus etiam in historicis Verbi lateant, nisi foret ex sancta veneratione quae ab infantia illis pro Libris Verbi impressa est, etiam facile animo dicerent quod Verbum non sit sanctum, nisi solum inde, cum tamen non inde est, sed quia sensus internus, et is caelestis et Divinus, inest, qui facit ut uniat caelum cum terra, hoc est, mentes angelicas cum humanis, et sic has cum Domino. @1 ut.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church