2298. Ostensum mihi per modum communicationis in altera vita familiarem, quales infantum ideae sunt, cum vident aliqua objecta, erant sicut omnia et singula viverent; sic ut in cogitationis {1} suae ideis singulis haberent vitam: et perceptum, quod similes fere ideae sint infantibus in tellure cum in suis lusoriis sunt; nam nondum iis reflexio qualis adultis, quid inanimatum. @1 eorum.$