2291. Qualis illorum tener intellectus sit, etiam ostensum mihi cum ego Orationem Domini orarem, et illi tunc in ideas cogitationis meae ex suo intellectuali influerent, quod tam tenerum fuit ut vix illis aliquid praeter sensum verborum; sed usque quod ideae eorum in illa teneritudine essent apertiles usque ad Dominum, hoc est, usque a Domino; nam Dominus in infantum ideas praeprimis ab intimis influit; nihil enim adhuc illorum ideas clausit sicut apud adultos, nulla principia falsi ad intelligendum verum, nec vita mali ad recipiendum bonum, et sic ad sapiendum.