227. Sed sciendum unde perceptio, dictamen, et conscientia; hoc quia prorsus ignotum hodie est, aliquid de eo referre licet. Verissimum est quod homo per spiritus et angelos a Domino regatur: cum spiritus mali incipiunt dominari, tunc angeli in labore sunt avertendi mala et falsa, quare existit pugna; haec pugna est quae per perceptionem, dictamen, et conscientiam sentitur: ex iis, tum a tentationibus, scire potuisset homo manifeste quod spiritus et angeli apud eum {x}sint, nisi in corporeis totus tantus esset ut nihil credat quod dicitur de spiritibus et angelis; quare tales, si centies sentirent pugnas, usque dicerent esse phantasias, et quoddam animi aegrotum, quod causatur: pugnas et inde sensum vivum millies millies et fere continue nunc intra aliquot annos sentiri mihi datum est, tum quinam essent, quales, ubinam, quando alluerunt, cum discesserunt, et cum iis locutus.