2250. `Num etiam delebis justum cum impio?': quod significet dolorem Domini ex amore erga genus humanum, et intercessionem quod usque bonum sit adjunctum, tametsi malum, constare potest ex zelo amoris qui elucet, et magis in versu sequente 25, ubi dicitur `absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius, absit Tibi, num judex totius terrae non faciet judicium?'; constat praeterea ex significatione `justi' quod sit bonum, de qua n. 612, 2235; et ex significatione `impii quod sit oppositum justo, hoc est, oppositum bono, ita malum; patet etiam ex his verbis, tum a sequentibus hujus capitis, quod sit intercessio; intercessio Domini pro humano genere fuit tunc cum in mundo fuit et quidem cum in statu humiliationis; tunc enim, ut prius dictum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio; at vero in statu glorificationis, cum Essentia Humana Divinae unita facta, et illa quoque Jehovah tunc non intercedit sed miseretur, et ex Divino Suo opem fert, e salvat; est ipsa misericordia quae est intercessio, nam illius essentia talis est.