Arcana Coelestia (Potts) n. 2239

Previous Number Next Number See English 

2239. Quod `clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde' significet quod falsum et malum amoris sui usque ad consummationem creverit, constat a significatione `Sodomae' quod sit malum ex amore sui, et `Amorae' quod sit falsum inde, quod supra n. 2220 ostensum; tum a significatione `clamoris' quod sit falsum, et `peccati' quod sit malum, de quibus mox sequitur; ex quibus patet quod `magnus factus sit' nempe clamor, et {1} `grave factum sit {2}' nempe peccatum, significet quod falsum et malum ad summum seu ad consummationem venerit: id melius patet a sequentibus ubi dicitur, `si inventi fuerint ibi decem, quod parceretur urbs,' vers. 32, per quae significatur, si aliquae reliquiae usque essent; hoc est, si aliquid boni (c)et veri; cum enim non aliquid boni et veri amplius intus apud hominem, tunc vastitas {3} et desolatio, proinde consummatio; de qua in versu mox sequente. @1 i quod.$ @2 i valde.$ @3 i est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church