Arcana Coelestia (Potts) n. 2173

Previous Number Next Number See English 

2173. Quod `Sarah' sit hic Dominus quoad verum, constat (c)ex repraesentatione `Sarae' quod sit verum intellectuale adjunctum bono, hic quod sit verum rationale, ex eadem causa, ut modo de `Abrahamo' dictum; quod `Sarah' repraesentet verum, videatur prius n. 1468, 1901, 2063, 2065; bonum et verum in historicis Verbi non aliter possunt quam repraesentari per `conjugium,' se enim ita habent; est enim Divinum Conjugium inter caelestia et spiritualia; seu quod idem, inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; seu quod adhuc idem, inter illa quae sunt voluntatis et intellectus; illa sunt boni, haec sunt veri: tale conjugium est in regno Domini in caelis, tale etiam in regno Domini in terris seu in Ecclesia, tale in unoquovis homine, in singulis ejus, immo in omnium singularissimis; quae non in tali conjugio sunt, non vivunt; immo tale conjugium inde est in universa natura inque singulis ejus, sed sub alia forma et specie, alioquin nihil usquam ibi subsisteret: quia tale `conjugium est' in singulis, apud Prophetas unaquaevis res duplici modo exprimitur, imprimis apud Esaiam, et una expressio se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, de quo n. 683, 793, 801: quod sit instar conjugii in singulis, videatur n. 718, 747, 917, 1432; (m)inde est quod per `Abrahamum' repraesentetur bonum Domini et per `Sarah' verum.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church