Arcana Coelestia (Potts) n. 2170

Previous Number Next Number See English 

2170. Vers. 6. Et festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah, et dixit, Festina tria sata farinae similaginis, pinse et fac placentas. `Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah' significat rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius; `Abraham' est hic Dominus in illo statu quoad bonum, `Sarah' quoad verum, `tentorium' quoad sanctum (o)amoris: `et dixit' significat perceptionis statum tunc respective: `festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas' significat caeleste amoris Ipsius in illo statu; `tria' sunt sancta, `farina similaginis' est spirituale et caeleste rationalis quod tunc apud Dominum, `placentae' similiter cum utrumque conjunctum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church