217. Quod 'vitis' in Verbo significet bonum spirituale, et 'ficus' bonum naturale, hodie prorsus ignoratur, quia sensus internus Verbi periit; cum tamen ubicumque occurrunt, tale significant aut involvunt: etiam quae Dominus locutus de vinea in parabolis, tum de ficu: quodque apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea, nisi folia tantum, ideo dixit ei, Ne posthac fructus ex te nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 19;
per quae intellectum, quod nihil bonum ne quidem naturale inventum in terra: per 'vitem et ficum' simile intelligitur apud Jeremiam, Pudefacti sunt, quod abominationem fecerint, etiam pudendo non pudore affecti sunt, et erubescere nescierunt;... ideo colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, non ficus in ficu, et folium decidit, viii 12, 13;
quo significatur quod omne bonum tam spirituale quam naturale perierit, quia tales ut ne quidem pudore affici potuerint; sicut hodie qui in malo, tantum non pudefiunt, ut se jactent de malo: apud Hosheam, Sicut uvas in deserto inveni Israelem; sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros, ix 10:
et apud Joelem, Ne timeatis bestiae agrorum meorum,... quia arbor fere fructum suum, ficus et vitis dabit vim {x}suam, ii 22;
'vitis' pro bono spirituali, 'ficus' pro bono naturali.