2159. Quod `servus' sit humanum apud Dominum antequam Divinum factum, constare potest ex pluribus locis apud Propheta' causa est, de qua aliquoties prius, quod humanum apud Dominum non aliud fuerit, antequam illud exuerit, et Divinum fecerit: humanum apud Ipsum fuit ex matre, ita infirmum, secum habens inde hereditarium, quod per tentationum pugnas {1} evicit et prorsus expuli usque adeo ut nihil reliqui de infirmo et hereditario (c)ex matre habuerit, immo tandem nec quicquam a matre; sic ut exuerit prorsus maternum ut non amplius filius ejus; quemadmodum etiam Ipse dicit, apud Marcum, Dixerunt Jesu, Ecce mater Tua, et fratres Tui foris quaerunt Te; et {2} respondit illis, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Me et circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixi Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, iii 32-35; Matth. xii 46-49 [A.V. 46-50]; Luc. viii 20, 21. [2] Cumque exuerit hoc humanum, induit Humanum Divinum, ex quo appellavit Se `Filium hominis,' ut pluries in Verbo Novi Testamenti, tum etiam `Filium Dei'; et per `Filium hominis' significavit ipsum verum et per `Filium Dei' ipsum bonum, quod fuit Humanae Ipsius Essentiae cum facta Divina; prior status fuit humiliationis Domini, hic autem glorificationis Ipsius, de quo prius, n. 1999: [3] in statu priore, nempe humiliationis, cum adhuc habuit {3} apud se' humanum infirmum, adoravit Jehovam sicut alium a Se, et quidem sicut servus, nam humanum `infirmum' non aliud est respective; quare etiam in Verbo de humano illo praedicatur `servus'; ut apud Esaiam, Protegam super civitatem hanc ad servandum illam propter Me, et propter Davidem servum Meum, xxxvii 35;
ubi de Assyriis, in quorum castris ab angelo percussi sunt centum et octoginta quinque omnia; `David' pro {4} Domino Qui quia venturus, quoad humanum dicitur `servus'; quod `David' in Verbo pro Domino, videatur n. 1888: [4] apud eundem Prophetam, Ecce, servus Meus, cui innitar, electus Meus, beneplacet anima Mea, dedi spiritum Meum super illum; judicium gentibus proferet, xlii 1;
ubi manifeste de Domino de quo `servus et electus,' cum fuit in humano, praedicatur: apud eundem, Quis caecus, nisi servus Meus et surdus sicut angelus [Meus, quem] mittam? quis caecus sicut perfectus, et caecus sicut servus Jehovae? xlii 19;
ubi etiam de Domino de quo similiter `servus et angelus,' cum fuit in humano, praedicatur: [5] apud eandem, Vos testes Mei, dictum Jehovae, et servus Meus, quem elegi; propterea ut sciatis et credatis Mihi, et intelligatis, quod Ego Ipse, xliii 10:
apud eundem, Dixit Jehovah formator meus ab utero in servum sibi, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur:... et dixit, Leve est {5}, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi,... dedi te in lucem gentium, ad esse salutem Meam usque ad extremitatem terrae, xlix 5, 6;
ubi etiam manifeste de Domino, ac de humano Ipsius, antequam factus `lux gentium,' et `salus ad extremitatem terrae '{6}: `apud eundem, Quis inter vos timens Jehovae, audiens vocem servi Ipsius, qui ambulat in tenebris, et non splendor ei? confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, l 10;
`servus' etiam pro humano apud Dominum, in quo cum fuit et docuit viam veritatis, est `vox servi Jehovae': [6] apud eundem, Vadens coram vobis Jehovah, et colligens vos Deus Israelis, ecce prudenter aget servus Meus, (x)extolletur et exaltabitur et evehetur valde, lii 12, 13;
quod de Domino cum fuit in humano praedicetur `servus,' constat nam de illo dicitur, quod `extolletur, exaltabitur et evehetur': apud eundem, Non forma illi, et non honor, vidimus illum, sed non aspectus,... contemptus, vir dolorum, notus morbo; Jehovah voluit conterere illum, infirmum fecit: si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur, per cognitionem suam justificabit justus servus Meus multos; iniquitates eorum Ipse portavit, liii 2, 3, 10, 11;
ubi aperte, sicut in toto hoc capite {7} agitur de statu humiliationis Domini; quod tunc in infirmo humano, etiam dicitur, nempe quo `vir dolorum, notus morbo, infirmus, in labore animae suae fuerit praeter plura, in quo statu praedicatur `servus.' @1 i et victorias.$ @2 at.$ @3 apud se haberet.$ @4 i ibi.$ @5 es I.$ @6 i hoc est Deus et Jehovah.$ @7 i apud prophetam.$