2150. `Et vidit': quod significet cum hoc apperciperet, constat a significatione `videre' in sensu interno quod sit intelligere, et appercipere, tum illuminari, de qua n. 1584; quod `videre' illa significet, nihil communius est in Verbo; hic significatur quod apperceperit perceptionem ex Divino affore {1}, ut modo dictum. @1 A. had esse but changed to affore.$