Arcana Coelestia (Potts) n. 2145

Previous Number Next Number See English 

2145. `Sedens ad januam tentorii': quod significet sanctum quod tunc Ipsi, nempe sanctum amoris, qui significatur per `incalescentem diem,' de quo sequitur, constat ex significatione `tentorii' quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566; et causa cur per `tentoria' significata sint sancta, ibi videatur: quia tunc Dominus fuit in perceptione quae significatur per `querceta Mamre,' quae est inferior rationalis sed usque interior quam quae significatur per `quercetum Moreh,' de qua n. 1442, 1443, hic repraesentatur et sic significatur per id quod `sederit ad januam tentorii,' hoc est, ad introitum ad sanctum: quomodo se habet cum perceptionibus quod minus et magis interiores sint, illustrari potest ab Antiquissimorum perceptionibus, ex quibus audivi quod quo plus essent in scientificis ex illis quae erant objecta auditus et visus, eo perceptiones eorum fuissent inferiores; at quo plus ab illis elevabantur ad caelestia charitatis et amoris, eo fuerint interiores, quia tunc propius erant Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church