Arcana Coelestia (Potts) n. 2143

Previous Number Next Number See English 

2143. `Apparuit illi Jehovah': quod significet perceptionem Domini, constare potest ex eo quod historica Verbi non sint nisi repraesentativa et verba ibi significativa illarum rerum quae in sensu interno; hic agitur in sensu interno de Domino ac de Ipsius perceptione, quae repraesentata fuit per quod `apparuerit Jehovah Abrahamo'; omnis apparitio, omnis sermo et omne factum in historicis Verbi, talia sunt; quid (o)vero repraesentant, non patet nisi historica non attendantur aliter ac objecta, sicut quae visus, ex quibus datur ansa aut {1} copia cogitandi de rebus sublimioribus, pro exemplo ex hortis dum videntur, de fructibus, horum usibus, tum de jucunditate vitae ex illis, et adhuc sublimius, de felicitate paradisiaca, seu caelesti; quae cum cogitantur, objecta singula hortulana quidem videntur, sed ita leviter ut non attendantur: ita quoque se habet cum historicis Verbi, in quibus cum caelestia et spiritualia quae in interno sensu sunt, cogitantur, tunc historica et ipsa verba non aliter attenduntur. @1 et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church