2139. Quod Rationale fieret Divinum, significatur per `filium, quem Sarah pareret,' vers. 9: quod verum rationale humanum apud Dominum id non perciperet, ita non crederet, significatur per `risum Sarae ad januam tentorii, quae post illam,' vers. 10-13, 15: confirmatum quod Dominus etiam illud exueret, et loco ejus Verum Divinum indueret, vers. 14.