Arcana Coelestia (Potts) n. 2131

Previous Number Next Number See English 

2131. Qui intromittuntur, a societatibus angelicis recipiuntur cum intima charitate et ejus gaudio, ac illis omnis amor et amicitia exhibetur; at dum in societatibus illis ad quas primum veniunt, non libenter esse volunt, tunc ab diis societatibus recipiuntur, et hoc successive usque dum ad (t)illam societatem veniunt cum qua concordant secundum vitam amoris mutui {1} quae illis, ac ibi manent tamdiu dum adhuc perfectiores evadunt, et inde tunc in majorem felicitatem elevantur et exaltantur, et hoc ex misericordia Domini secundum vitam amoris et charitatis quam in mundo receperunt: sed translatio ab una societate in alteram nusquam fit per rejectionem a societate ubi sunt, sed per voluntarium quoddam apud eos, secundum desiderium, quod illis insinuantur a Domino, et quia secundum desideria, nihil non fit ex libero. @1 sui.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church