2114. Quod `omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti' significet quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam, constat a significatione `nati domus' quod sint caelestes: et a significatione `emptorum argento' quod sint spirituales, de quibus {1} supra n. 2048, 2051, 2052; et quod illi sint qui intra Ecclesiam, ibi etiam dictum; omnes enim qui intra Ecclesiam sunt, hoc est, omnes qui Ecclesiam constituunt, sunt vel caelestes vel spirituales; quinam autem caelestes et quinam spirituales sunt, videatur supra n. 2088. In ultimo hoc versu hujus capitis, est summarium omnium quae supra dicta sunt, nempe quod qui purificati sunt ab amoribus sui et mundi, tam qui intra Ecclesiam (x)quam qui extra Ecclesiam, sint justificati a Domino; illi et hi vocantur `viri domus,' nam `domus' in sensu interno significat regnum Domini, n. 2048. @1 qua.$