2101. `Omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami': quod significet illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjuncta bonis, constat a significatione `natorum domus' quod sint caelestes, a significatione `emptorum argento' quod sint spirituales, et quod ii intra Ecclesiam sint, de quibus supra n. 2048, 2051, 2052; tum a significatione `masculi' quod sint qui in vero fidei, de qua etiam supra n. 2046; ex quibus patet quod sint illi qui intra Ecclesiam, penes quos vera fidei conjuncta bonis.