2095. `Ad statum tempus hoc in anno sequente': quod significet statum tunc unionis, constat ex illis quae dicta sunt de aetate Abrahami quod esset filius centum annorum, et de aetate Sarah quod esset filia nonaginta annorum cum nasceretur Isacus, quo significatum quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae et quod verum conjunctum bono hoc faciet, de quibus supra n. 1988, 2074, 2075; inde nunc `annus sequens' est status unionis.