Arcana Coelestia (Potts) n. 2083

Previous Number Next Number See English 

2083. `Et vocabis nomen illius Jishak': quod significet Rationale Divinum, constat ex repraesentatione `Isaci,' tum a significatione nominis ejus in sensu interno. Ex repraesentatione Isaci: `Abraham,' ut prius passim dictum, repraesentat Internum Hominem Domini; `Isacus' autem Rationalem, et `Jacobus' Naturalem; Internus Homo Domini fuit Ipse Jehovah; Rationalis quia conceptus ab influxu Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, n. 1896, 1902, 1910, fuit ex Divino ita conjuncto Humano, inde rationale primum per `Ismaelem' repraesentatum {1} fuit humanum, sed a Domino factum Divinum, ac ita repraesentatur per `Isacum.' A significatione nominis: Isacus nominatus est a `risu,' et quia risus in sensu interno significat affectionem veri quae est rationalis, ut ostensum est supra n. 2072, ita hic Rationale Divinum. [2] Dominus ex propria potentia omne quod humanum apud Ipsum fuit, Divinum fecit; ita non solum rationale, sed etiam sensuale interius et exterius, ita ipsum corpus; sic univit Humanum Divino: quod non solum rationale {2}, sed etiam sensuale, ita totum corpus, etiam factum Divinum et Jehovah, prius ostensum; et constare potest unicuique ex eo quod solus quoad corpus resurrexerit ex mortuis, et ad dextram potentiae Divinae, tam quoad omne Divinum quam quoad omne Humanum, sedeat; `ad dextram potentiae Divinae sedere' significat omnem potestatem habere in caelis et in terris. @1 significatum.$ @2 i Ipsius.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church