Arcana Coelestia (Potts) n. 2054

Previous Number Next Number See English 

2054. `In foedus aeternum': quod significet conjunctionem, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua prius. Hic quia agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt, iterum dicitur `foedus,' et hic `foedus aeternum,' ex causa, tam quia illis maxime necessarium circumcidi seu purificari ab amoribus sui et mundi, ut ostensum supra n. 2051, quam quia cum illis qui intra Ecclesiam, proxima (t)est conjunctio Domini (c)et Ipsius caeli, quoniam per bona et vera fidei: est quidem conjunctio etiam cum illis qui extra Ecclesiam, sed remotior quia non in bonis et veris fidei sunt, ut dictum supra n. (x)2049. Ecclesia in regno Domini se habet sicut cor et pulmones in homine; interiora hominis cum externis ejus per cor et pulmones conjunguntur, inde omnia viscera quae circumcirca sunt, vivunt; ita quoque se habet cum genere humano; conjunctio Domini et Ipsius caeli est proxima cum Ecclesia, remotior autem cum illis qui extra Ecclesiam, qui sunt sicut viscera quae medio corde et pulmone vivunt: caelestes sunt instar cordis, spirituales autem instar pulmonum: illius et hujus necessitatis causa hic agitur in specie de illis qui intra Ecclesiam, et his repetitur foedus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church