2034. Quod `tu et semen tuum post te' significet quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione `seminis' quod sit fides, de qua aliquoties supra; et ex significatione `post te' quod sit sequi Ipsum, de qua supra n. 2019. Prius actum est de unione Essentiae Divinae cum Humana et Humanae cum Divina: hic nunc agitur de conjunctione Domini cum illis qui credunt in Ipsum, quare etiam `tu' iterum dicitur, nempe `tu' foedus Meum custodies, `Tu' et semen tuum, ex qua repetitione et {1} adjunctione ad semen constat quod in sensu interno conjunctio significetur, et quidem cum illis qui semen sunt, per quod significari fidem charitatis, ostensum n. 1025, 1447, 1610; et quod fides sit ipsa charitas, {3} in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1258, 1798, 1799, 1834, 1844. [2] Dominus etiam cum loquitur de unione Ipsius cum Patre, ilico et continenter loquitur de conjunctione Ipsius cum genere humano, quia haec fuit causa unionis, ut constat apud Johannem, Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint:... Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me;... nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam: ut amor quo amasti Me, in illis sit, xvii 21, 22, 26;
ex quibus patet quod Dominus, in unione Sui cum Patre Suo, spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano; et quod haec fuerit Ipsi cordi quia fuit amor Ipsius; omnis enim conjunctio fit per amorem: est amor ipsa conjunctio: [3] alibi apud eundem, Quia Ego vivo, et vos vivetis; in illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille amat Me, xiv 19-21;
inde similiter patet quod Dominus in unione Humanae Suae Essentiae cum Divina, spectaverit Sui conjunctionem cum genere humano, et quod haec finis et haec amor Ipsius, qui talis quod intimum gaudium Ipsi fuerit salvatio generis humani spectata in unione Sui cum Patre ipsius; et describitur hic quoque quid unit, nempe habere praecepta et facere illa, ita {3} amare Dominum: [4] apud eundem, Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et iterum glorificabo:... Jesus dixit, Non propter Me haec vox facta, sed propter vos: Ego vero dum {4} exaltatus fuero e terra, omnes traham post Me, xii 28, 30, 32;
per `glorificationem' intelligitur unio, ut prius dictum; et quod in unione Sui cum Patre spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano, aperte dicitur, nempe `dum exaltatus fuero, omnes traham post Me.' [5] Quod conjunctio facta Infiniti seu Supremi Divini, per Humanum Domini factum Divinum, cum genere humano, et quod haec conjunctio fuerit causa Adventus Domini in mundum, est arcanum in quod plures apud se inquirunt, et quia non capiunt, non credunt; et quia non credunt ex eo quod non capiant, id illis scandalum fit; quod ita sit, ex multa experientia scire datum ab illis qui in alteram vitam veniunt; permulti eorum sunt, paene maxima pars ingeniosorum in mundo, dum modo cogitant quod Dominus factus homo et fuerit sicut alius homo externa forma, quodque {5} passus, et tamen regat universum, ilico opplent sphaeram scandalis, ex causa quia hoc illis scandalum fuit in vita corporis, tametsi (t)nihil tunc de eo evulgarunt, et tametsi Ipsum externa sanctitate adorarunt; in altera enim' vita interiora patent et manifestantur per sphaeram ab illis diffusam, de qua in Parte Prima n. 1048, 1053, 1316, 1504; inde percipitur manifeste qua fide fuerunt et quid cogitarunt de Domino: [6] cum ita sit, paucis licet adhuc exponere quomodo se res habet; postquam omne caeleste apud hominem periit, hoc est, omnis amor in Deum, sic ut voluntas boni nulla amplius, tunc separatum est genus humanum a Divino; nihil enim conjungit quam amor, quo facto nullo, facta est disjunctio, et cum disjunctio, sequitur interitus et exstirpatio; quare tunc promissio facta de Adventu Domini in mundum, Qui uniret Humanum Divino et per hanc unionem conjungeret genus humanum in Se Ipso per fidem amoris et charitatis; [7] a tempore primae promissionis, de qua Gen. iii 15, fides amoris in venturum Dominum conjunxit, at cum nulla amplius fides amoris residua fuit in orbe terrarum, tunc Dominus venit, et Humanam Essentiam univit Divinae, ita ut prorsus unum essent, sicut Ipse clare dicit; et simul docuit viam veritatis quod omnis qui crederet in Ipsum, hoc est, amaret Ipsum et quae Ipsius sunt, et esset in amore Ipsius qui est erga (o)universum genus humanum, ita erga proximum, conjungeretur et [sic] salvaretur: [8] cum Humanum Divinum factum, et Divinum Humanum in Domino, tunc influxus Infiniti seu {6} Supremi Divini factus apud hominem, qui nusquam aliter potuisset existere; inde quoque discussae sunt dirae persuasiones falsi et dirae cupiditates mali quibus mundus spirituum oppletus fuit, et ab animabus e mundo alluentibus continue opplebatur; et ii qui in illis erant, conjecti in inferna, et sic separati; quod nisi factum fuisset, periisset humanum genus, nam hoc per spiritus regitur a Domino; nec aliter discuti potuerunt, nam nulla operatio dabatur Divini {7} per rationalia in sensualia interna hominis {8}, sunt enim longe intra Supremum Divinum non ita unitum: praeter arcaniora adhuc quae nusquam ad captum alicujus hominis edici possunt, videantur quae prius n. 1676, 1990, 2016; quod Dominus sicut Sol appareat in caelo caelestium et sicut Luna in caelo spiritualium angelorum, et quod Sol sit caeleste amoris Ipsius et quod Luna spirituale amoris, n. 1053, 1521, 1529-1531; et quod omnia et singula sint sub aspectu Ipsius {9}, n. 1274 fin., 1277 fin. @1 i ut.$ @2 A marginal addition is here omitted: quia in illa omnia fidei sunt, et ex illa.$ @3 atque.$ @4 cum I.$ @5 et quod.$ @6 A d et, i aut.$ @7 i amplius.$ @8 i absque tali unione.$ @9 Domini.$