1992. `Ego Deus Shaddai': quod significet nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus, constat ex illis quae in Verbo de Abramo et de domo patris ejus, quod alios deos adoraverint. In Syria, unde Abram, Ecclesiae Antiquae reliquiae manserunt, et ibi plures familiae retinuerunt cultum, ut constat ex Ebero qui inde, unde gens Hebraea, et similiter retinuerunt nomen Jehovae, ut patet {1} ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 1343, et ex Bileamo qui etiam ex Syria, et sacrificia obtulit, et Jehovam Deum suum appellavit; quod e Syria, Num. xxiii 7; quod sacrificia obtulit, Num. xxii 39, 40; xxiii 1-3, 14, 29; quod Jehovam Deum suum appellavit, Num. xxii 8, 13, 18, 31; xxiii 8, 12, 16. [2] Domus vero Terahi patris Abrami et Nahoris non ita; illa ibi inter familias gentium erat quae non solum perdiderunt nomen Jehovae sed etiam serviverunt aliis diis, et pro Jehovah coluerunt Shaddai, quem suum deum appellarunt; quod perdiderint nomen Jehovae, constat ab illi: quae allata sunt in Parte Prima n. 1343; et quod serviverint aliis diis aperte dicitur apud Joshuam, Dixit Joshua ad omnem populum; Sic dixit Jehovah Deus Israelis, Trans fluvium habitarunt patres vestri a saeculo, Terahus Pater Abrahami et pater Nahoris, et serviverunt diis aliis:... nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri trans fluvium et in Aegypto, et servite Jehovae: et si malum in oculis vestris servire Jehovae, eligite vobis hodie cui serviatis, sive diis quibus serviverunt patre vestri qui trans fluvium, sive diis Emoraeis, xxiv 2, 14, 15;
quod etiam' Nahor frater Abrami, et gens ex illo serviverit aliis diis: constat quoque ex Labane Syro, qui fuit in urbe Nahoris, et coluit imagines seu teraphim, quas abstulit Rachel, Gen. xxiv 10; xxxi 19: (x)30, 32, 34; videantur quae de illis in Parte Prima n. 1356; quod pro Jehovah coluerint Shaddai, quem suum deum appellarunt, manifeste dicitur apud Mosen, Ego Jehovah apparui Abrahamo, Isaco et Jacobo, in deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi (x)2, 3 [3] Ex his constare potest, qualis fuit Abram in juventute sua, quod nempe sicut alii gentiles idololatra et quod adhuc dum in terra Canaane fuit, non ex animo suo rejecerit deum Shaddai, quare hic dicitur, Ego Deus Shaddai, quo significatur nomen dei Abrami in sensu litterae, et quod per illius nomen coram illis, nempe Abrahamo {2}, Isaco et Jacobo, ut patet (c)ex loco citato, Exod. vi 3, primum repraesentatus Dominus: [4] quod Dominus primum repraesentari voluit coram illis per nomen Shaddai, causa est quia Dominus nusquam subito, minus momento, destruere vult inseminatum alicui ab infantia cultum, nam hoc foret evellere radicem et sic destruere sanctum adorationis et cultus alte implantatum, quod Dominus nusquam frangit sed flectit; sanctum cultus ab infantia irradicatum hoc secum habet quod non patiatur violentiam, sed flexionem lentam et clementem; simile fit cum gentilibus qui in vita corporis coluerunt idola, et tamen in charitate mutua vixerunt, sanctum eorum cultus, {3} quia ab infantia eorum irradicatum, in altera vita non momento tollitur sed successive; qui enim in charitate mutua vixerunt, eis implantari facile possunt bona et vera fidei, quae postea cum gaudio recipiunt; nam charitas est ipse humus: ita factum cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, quod nempe passus Dominus, ut retinerent nomen dei Shaddai, usque adeo ut diceret Se esse deum Shaddai; et hoc ex significatione ejus. [5] Interpretes Shaddai reddunt omnipotentem, alii fulminatorem; sed proprie significat tentatorem, et post tentationes benefactorem, sicut constat apud Hiobum, qui toties eum, quia in tentationibus fuit, memorat, ut ex his locis apud eum constare potest, Ecce beati, homo quem castigat Deus; et disciplinam Shaddai ne repudies, v 17:
Sagittae Shaddai mecum,... terrores Dei aciem instruunt mihi, vi 4:
Timorem Shaddai relinquet, vi 14:
Ego ad Shaddai loquar, et disceptare cum Deo volo, xiii 3:
Extendit adversus Deum manum suam, et adversus Shaddai confortat se, xv 25:
Videbunt oculi illius exitium illius, et de furore Shaddai bibet, xxi 20:
Shaddai non invenies eum, magnus potentia, et judicio, et magnitudine justitiae, non affliget, xxxvii 23:
tum apud Joelem, Hei diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Shaddai veniet, i 15. Quod etiam constare potest ab ipsa voce Shaddai, quae significat vastationem, ita tentationem, nam tentatio est species vastationis; sed quia originem tulit a gentibus in Syria, non vocatur Elohim Shaddai, sed El Shaddai, et apud Hiobum modo Shaddai, et El seu Deus separatim nominatur. [6] Quia post tentationes solatium, etiam eidem Shaddai tribuerunt bonum quod inde, ut apud Hiobum, xxii 17, 23, 25, 26; tum intellectum veri qui etiam inde, xxxii 8; xxxiii 4; et quia (o)sic pro deo veri habitus, nam vastatio, tentatio, castigatio, et increpatio nusquam est boni sed est veri; et quia coram Abrahamo {4}, Isaco, et Jacobo per eum repraesentatus Dominus, retentum fuit nomen, etiam apud Prophetas, sed ibi per Shaddai intelligitur verum, ut apud Ezechielem, Audivi vocem alarum cheruborum, tanquam vocem aquarum multarum, tanquam vocem Shaddai, cum ibant, vocem tumultus {5}, tanquam vocem castrorum, i 24:
apud eundem, Atrium impletum est splendore gloriae Jehovae, et vox alarum cheruborum audita est, usque ad atrium exterius, tanquam vox dei Shaddai, cum loquitur, x 4, 5;
ubi `Jehovah' pro bono, `Shaddai' pro vero {6}; per `alas' in Verbo similiter illa quae sunt veri, in sensu interno significantur. [7] Etiam Isacus et Jacobus deum Shaddai nominant in simili sensu, qui nempe tentat et liberat a tentatione et postea benefacit; Isacus ad filium suum Jacobum cum fugeret pro Esavo, Deus Shaddai benedicat tibi, et fructificet, et multiplicet te, Gen. xxviii 3:
Jacobus ad filios suos, cum proficiscerentur in Aegyptum ad emendum frumentum, cum tantum timuerunt Josephum, Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et dimittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem, Gen. xlii 14:
Jacobus, ibi Israel, benedicens Josepho, qui prae suis fratribus in tentationum malis fuit, et inde liberatus, A Deo patris tui, et juvabit te, et cum Shaddai, et benedicet tibi, Gen. xlix 25. Inde nunc est quod Dominus primum voluit repraesentari per Deum Shaddai quem Abram coluit, dicens, Ego Deus Shaddai, similiter dein coram Jacobo, Ego Deus Shaddai, fructificare et multiplicare, Gen. xxxv 11;
ex causa etiam quia in praecedentibus de tentationibus, in interno sensu, actum. [8] Cultus Shaddai apud illos inde originem duxit, quod sicut apud gentem quandam, de qua, ex Divina Domini Misericordia in sequentibus, etiam apud illos qui fuerunt ab Ecclesia Antiqua saepius auditi fuerint spiritus qui increparent, tum qui dein consolarentur; spiritus qui increparunt percepti ad latus sinistrum sub brachio, angeli tunc aderant a capite qui regebant spiritus et moderabantur increpationem; et quia nihil non quod per spiritus illis dicebatur putabant Divinum esse, spiritum illum increpatorem nominabant Shaddai; et quia etiam consolabatur postea, deum Shaddai: (c)illo tempore, sicut etiam Judaei, in ea religione fuerunt, quia sensum internum Verbi non intellexerunt, quod omne malum, ita omni tentatio, a Deo, sicut omne bonum, ita omne solatium, veniret; sed quod aliter se habeat, videantur quae in Parte Prima n. 245, 592, 696, 1093, 1874, 1875. @1 constat.$ @2 Abramo.$ @3 i quod AI.$ @4 Abramo.$ @5 alarum AI, but tumultus (as Hebrew) in all other cases where quoted.$ @6 i quod increpat.$