1990. `Apparuit Jehovah Abramo': quod significet manifestationem, constat absque explicatione, nam, ut dictum, per `Abramum' repraesentatur {1} Dominus. Nullus hominum in universo terrarum orbe, vidit Jehovam, Patrem Domini, sed Dominus solus, sicut Ipse dixit apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sinu Patris, ille exposuit, i 18:
apud eundem Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:
et iterum apud eundem, Non quod Patrem vident quis, nisi qui apud Patrem, hic vidit Patrem, vi 46. [2] Ipsum Infinitum quod supra omnes caelos, et super {2} intima apud hominem, non manifestari potest nisi per Divinum Humanum, quod solum apud Dominum; communicatio Infiniti cum finitis nusquam dabilis est aliunde; quae quoque causa est cum Jehovah apparuit Antiquissimae Ecclesiae hominibus, et postmodum Antiquae Ecclesia' quae post diluvium, tum dein Abrahamo et prophetis, quod manifestatus illis sicut homo, Qui quod fuerit Dominus, Ipse aperte docet apud Johannem, Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit, et gavisus est:... amen, amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 56, 58;
praeter apud Prophetas, ut apud Danielem, cui visus ut `filius hominis,' vii 13. [3] Inde constare potest quod Infinitum Esse quod est Jehovah, nusquam manifestari potuit homini nisi per Humanum Essentiam ita nisi per Dominum; ac ita quod nulli manifestatum sit quam soli Domino: ut quoque adesse et conjungi potuisset homini, postquam se homo a Divino prorsus removit et foedis cupiditatibus et sic meris corporeis et terrestribus [se] immersit, ipsam Humanam Essentiam actualiter per nativitatem assumpsit, ut sic Infinitum Divinum, homini tam remoto usque {3} adjungere posset, alioquin periissent morte {4} damnatorum in aeternum. Reliqua arcana de manifestatione Jehovae in Humano Domini, quando in statu humiliationis fuit {5}, antequam Essentiam Humanam plene univit Divinae et Ipsam glorificavit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, quantum ad captum, exponentur. @1 i et significatur.$ @2 supra.$ @3 i per ipsum Humanum.$ @4 i; nam removeri et abalienari a Divino est perire. An interesting deletion follows, viz., non quod usquam homo interire possit et non vivere post mortem, sed in interno esse, hoc est, damnari.$ @5 i hoc est.$