199. Quod 'fructus arboris, ex quo non comederent' significet bonum et verum fidei iis revelatum ab Antiquissima Ecclesia, seu quod cognitiones fidei, constare potest ex eo quod 'fructus arboris horti' dicatur ex quo comederent, non ut prius {1} (ubi de caelesti homine seu Antiquissima Ecclesia actum, cap. ii vers. 16) 'ex arbore horti': arbor horti, ut ibi dictum, significat perceptionem quae est boni et veri; quod bonum et verum quia inde, hic vocatur 'fructus'; sicut etiam fructus multoties significatur in Verbo. @ 1 Parentheses inserted, not in I.$