1972. Quod visiones, seu potius visa, attinet quae coram oculis spiritus non coram oculis corporis apparent, sunt interiora magis et magis; quae vidi in mundo spirituum, in clara luce vidi; at obscurius illa quae in caelo spirituum angelicorum; et adhuc obscurius (o)illa quae in caelo angelorum; nam usque eo raro apertus mihi fuit visus spiritus mei, sed perceptione quadam, quae qualis sit, non describi potest, datum est nosse quid loquerentur, saepius per intermedios spiritus; apparuerunt quandoque illa quae ibi, in umbra lucis caeli, quae umbra non similis est umbrae lucis mundanae, est enim lux tenuescens et fatiscens incomprehensibilitate aeque coram intellectu ac coram visu.