Arcana Coelestia (Potts) n. 1970

Previous Number Next Number See English 

1970. Per visiones genuinas intelliguntur visiones seu visa illarum rerum quae realiter existunt in altera vita, et sunt non nisi quam res quae oculis spiritus non oculis corporis videri possunt, et apparent homini quando ejus interior visus aperitur a Domino, hoc est, ille visus quem ejus spiritus habet,' in quem etiam venit cum separatus a corpore in alteram vitam transit; nam homo est spiritus corpore amictus; tales visiones fuerunt prophetarum. Cum aperitur hic visus, tunc videntur in clariore die quam est meridiana mundi, illa quae apud spiritus actualiter existunt, non solam repraesentativa, sed etiam ipsi spiritus, una cum perceptione quinam sunt, tum quales sunt, ubi sunt, undenam veniunt, quo abeunt, qua affectione, qua persuasione, immo qua fide sunt, n. 1388, 1394, confirmatis per vivam loquelam, prorsus ut humanam, et hoc absque omni fallacia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church