1965. Hic nunc est sensus internus rerum in hoc capite de Abramo, Hagare et Ismaele; sed quam copiosus ille sensus sit, seu [quam] indefinita contineat, constare solum exinde potest quod sicut omnia et singula quae in Verbo, in sensu interno spectent Dominum et agant de Domino, vita Verbi, quia ipsum Verbum, inde est; etiam in sensu interno simul agant de regno Domini in caelis, tum de regna Ipsius in terris, hoc est, de Ecclesia; similiter de unoquovis in quo est regnum Domini; et praeterea in genere de omni caelesti et spirituali; nam ex Domino omnia haec: inde est quod per `Abramum' etiam repraesentetur caelestis Ecclesia, caelestis homo, tum ipsum caeleste: et sic porro; (o)sed eo usque explicationem extendere, prolixissimum foret.'