1951. Quod `contra facies omnium fratrum suorum habitabit' significet quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit, constat ex illis quae nunc dicta sunt, quod adhuc plenius describitur ubi de Ismaelis posteris agitur, his verbis, Habitaverunt a Havilah usque ad Shur, quod ad fac Aegypti, qua venitur in Asshur, ad facies omnium fratrum cecidit (sors), Gen. xxv 18;
quorum sensus internus paret a significatione Havilah, Shur, Aegypti et Assyriae {2}; `Havilah' significat illud quod est intelligentiae, ut patet ab illis quae ostensa n. 115: `Shur' verum {1} procedens a scientificis, qua supra n. 1928; `Aegyptus' omne quod est scientiae, n. 1164, 1165, 1186, 1462; et `Assyriae {2}' quod est rationis, n. 119, 1186; ex quorum significationibus in unum sensum redactis constat quod per `Ismaelem' tale rationale repraesentetur. Ipsum tale verum in altera vita repraesentative variis modis sistitur, et semper ut forte, validum, durum, adeo ut prorsus resisti nequeat; dum modo (t)spiritus cogitant de tali vero, obvenit quoddam terroris, ex causa quia natura ejus est ut non cedat, ita nec recedat; ex quibus etiam constare potest, quid per `habitare contra facies omnium fratrum' [significatum] sit: quisquis scire potest quod in descriptione hac arcanum lateat, sed quale, hucusque nescitum. @1 i quod sit.$ @2 Aschur.$