Arcana Coelestia (Potts) n. 1948

Previous Number Next Number See English 

1948. Vers. 12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit. `Is erit onager homo' significat verum rationale quod describitur: `manus ejus in omnes' significat quod pugnaturum contra illa quae non vera: `et manus omnium in eum' significat quod falsa repugnatura: `et contra facies omnium fratrum suorum habitabit' significat quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church