Arcana Coelestia (Potts) n. 1936

Previous Number Next Number See English 

1936. Quod `revertere ad dominam' significet quod animadverterit se non fidere sibi debere sed vero interiori et ejus affectioni, constat a significatione `dominae' quod sit affectio veri interioris; sed quid in specie per `Sarai,' per `Sarai uxorem,' et per `Sarai dominam' significatur, non describi potest, quia nulla idea capi; sunt, ut dictum prius, supra intellectum etiam angelicum; hic modo innuitur quomodo Dominus cogitavit de apparentiis quae primum rationale apud Ipsum detinuerunt, nempe quod iis non fidendum, sed ipsis Veris Divinis, utcumque coram rationali illo {1}apparerent incredibilia: ita se habet cum omnibus Veris Divinis; si consulitur de (c)illis rationale, nusquam possunt credi, nam superant omnem ejus captum, sicut pro exemplo, quod nullus {2}homo, spiritus et angelus vivat a semet, sed solus Dominus, et quod vita {3}hominis, spiritus et angeli sit apparens vitae apud eos; hoc repugnat rationali, quod ex fallaciis judicat, sed usque credendum quia verum est. [2] Verum Divinum est, quod indefinita sint in unaquavis voce Verbi, quae tam simplex et rudis apparet homini, immo quod plus quam universum caelum, (m)et quod arcana quae inibi, coram angelis a Domino sisti queant cum perpetua varietate in aeternum;(n) hoc tam incredibile est rationali ut nusquam aliquam fidem ei dare velit, sed usque est verum. [3] (t)Verum Divinum est, quod nusquam aliquis remuneretur in altera vita propter bene acta si meritum in illis posuerit, et si illa fecerit sui lucri, honoris et famae causa: et quod nusquam aliquis puniatur propter male acta si ex fine vere bono egerit, fines sunt qui spectantur,{4} inde acta; haec quoque a rationali non credi possunt, sed quia est verum, non fidendum rationali quod non ex internis sed ab externis concludit. [4] Verum {5}Divinum est, qui minimum gaudium in altera vita affectat, quod is accipiat a Domino maximum, et qui maximum, is habeat minimum; tum quod in gaudio caelesti nusquam sit aliquid praeeminentiae prae altero, et quantum praeeminentiae, tantum inferni; (m)tum quod in gloria caelesti ne minimum gloriae mundanae sit(n); haec quoque rationali repugnant, sed usque credenda quia sunt vera. [5] (m)Verum quoque Divinum est quod quis eo sapientior sit, quo plus credit quod nihil sapientiae a se, et quod eo insanior, (x)quo plus credit a se, ita quo plus prudentiam sibi ipsi tribuit; rationale hoc quoque negat, quia quod non ex se, putat esse nihil: talia dantur {6}innumerabilia, ex illis ut paucis exemplis constare {7}potest quod non fidendum rationali, nam rationale est in fallaciis et apparentiis, quare vera fallaciis et apparentiis nudata rejicit, et eo magis, quo plus in amore sui et ejus cupiditatibus est, {8}inque ratiociniis, tum in principiis falsi de fide. Videantur etiam quae supra allata n. 1911. @1 apparuerint$ @2 A reverses the order of these three.$ @3 A reverses the order of these three.$ @4 i quales sunt$ @5 i quoque$ @6 innumera$ @7 i satis$ @8 et quo plus in ratiociniis, et quo plus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church