1929. Quod haec significentur per quod `angelus Jehovae invenerit Hagarem ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur', nusquam apparere potest ex sensu litterali, et minus cum historicum est, qui sensus perquam remotus a significatione talium esse videtur; sed usque is est sensus qui venit in ideas angelorum cum ab homine haec leguntur; angeli enim nullam ideam habent Hagaris, nec fontis aquarum, nec deserti, nec viae, nec Shur; omnia haec non ad illos penetrant sed pereunt in primo limine; sed quid per `Hagarem,' per `fontem,' per `desertum,' per `viam,' et per `Shur' significatur, hoc intelligunt et inde formant ideas caelestes, et sic Verbum Domini percipiunt, nam sensus internus est illis Verbum.