Arcana Coelestia (Potts) n. 1927

Previous Number Next Number See English 

1927. `Ad fontem aquarum in deserto': quod significet verum naturale adhuc non vitam adeptum, constat (c)a significatione `fontis aquarum' quod sit verum, et ex significatione `deserti' quod sit id quod parum vitale adhuc; similiter ac per illud in sensu interno apud Lucam ubi de {1}Domino, Puer crevit et corroboratus est spiritu, erat tamen in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, i (x)80. Quod `fons aquarum et desertum' haec significent, confirmari potest plurimis ex Verbo, sed quia in sequentibus saepius fit mentio fontium, ut et deserti, etiam in tali significatione, ibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur: (m)quid sit quod verum nondum vitam adeptum sit, constabit a mox dicendis.(n) @1 In the literal sense these words refer to John the Baptist, but in the spiritual sense he represents the Lord, n. 5620.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church