1904. `Accepit Sarai uxor Abrami': quod significet affectionem veri quae in genuino sensu [est] `Sarai uxor,' constat a significatione `Sarai' quod sit verum adjunctum bono, et ex significatione `uxoris' quod sit affectio, (o)de qua prius n. 915, 1468. Sunt binae affectiones inter se distinctae, affectio boni et affectio veri; cum {1} regeneratur homo,' tunc affectio veri praecedit, nam afficitur vero propter bonum; cum autem regeneratus est, praecedit affectio boni et ex bono afficitur vero; affectio boni est voluntatis, affectio veri est intellectus; antiquissimi inter binas affectiones {2} instituerunt quasi conjugium, bonum seu amorem boni appellarunt hominem ut maritum, verum seu amorem veri appellarunt hominem ut uxorem; comparatio boni et veri cum conjugio ducit originem a conjugio caelesti. [2] Bonum et verum in se spectata nullius vitae sunt, sed ab amore seu ab affectione trahunt vitam; sunt modo instrumentalia vitae, quare qualis amor afficiens bonum et verum, talis est vita, nam omne vitae est amoris seu affectionis; inde est quod `Sarai uxor' in genuino sensu significet affectionem veri, et hic quia Intellectuale desiderabat Rationale ut prolem, et qui desiderii seu affectionis est quae loquitur, ideo in hoc versu express dicitur, `Sarai uxor Abrami dedit Abramo viro,' quae non opus fuisset {3} iterum dicere, in se enim superflua forent nisi talia in sensu interno involverent. [3] Verum intellectuale distinguitur a vero rationali, et hoc vero scientifico, sicut internum, medium et externum; verum intellectuale est internum, verum rationale est medium, verum scientificum est externum; haec inter se distinctissima sunt quia unum es altero interius; apud hominem quemcumque verum intellectuale quod est internum seu apud intimum ejus, non est hominis sed est Domini apud hominem; inde Dominus influit in rationale ubi primum verum apparet sicut hominis, et per rationale in scientificum; ex quibus constat quod homo nusquam cogitare possit sicut a se ex vero intellectuali sed ex vero rationali et scientifico, quia haec apparent sicut ejus; [4] Solus Dominus ex vero intellectuali, cum vixit in mundo cogitavit, quia illud erat Divinum Ipsius conjunctum bono, seu Divinum spirituale conjunctum {4} Divino caelesti; in hoc distinctus fuit Dominus ab omni alio homine; ex Divino cogitare ut a se Ipso, nusquam est hominis nec dabile in homine, solum in Illo qui conceptus fuit a Jehovah; quia ex vero intellectuali, hoc est, ex amore seu affectione veri intellectualis cogitavit, etiam ex illo desideravit Rationale, inde est quod hic dicatur quod `Sarai uxor Abrami,' per quam intelligitur affectio veri intellectualis, `acceperit Hagarem Aegyptiam, et dederit eam Abramo viro suo, illi in `mulierem {5}': [5] reliqua arcana quae hic sunt; ad captum evolvi et explicari nequeunt quia homo in obscurissimo est, immo in nulla idea, de internis suis; in scientifico enim ponit et rationale et intellectuale, nec novit quod distincta sint, et quidem ita distincta ut intellectuale dari queat absque rationali, ut et inde rationale absque scientifico, quod ut paradoxon non potest non videri illis qui in scientificis sunt, sed usque est veritas; non autem dari potest quod aliquis in vero scientifico sit, nempe in ejus affectione et fide, nisi sit in vero rationali, in quod et per quod influat Dominus ab intellectuali; haec arcana homini non patent nisi in altera vita. @1 dum homo regeneratur.$ @2 i has.$ @3 fuissent.$ @4 adjunctum.$ @5 uxorem I; A d uxorem, i mulierem.$