Arcana Coelestia (Potts) n. 1888

Previous Number Next Number See English 

1888. Quod sensus litterae Verbi sit repraesentativus arcanorum Divinorum et quod sit receptaculum et sic reconditorium {1} caelestium et spiritualium Domini, illustrare licet binis exemplis; uno quod per Davidem non intelligatur David, sed Dominus; altero quod nomina nihil aliud significent quam res; consequenter reliqua. De Davide ita dicitur apud Ezechielem, Servus meus David Rex super eos, et Pastor unus erit omnibus illis:... habitabunt super terra... illi, et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus Princeps illis in aeternum, xxxvii 24, 25:

et apud Hosheam, Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem regem suum, iii 5. Haec a prophetis illis scripta sunt post Davidis tempus, et tamen aperte dicitur quod is erit rex et princeps illorum, ex quibus unicuique constare potest quod per Davidem in sensu interno intelligatur Dominus; ita in ceteris locis, etiam in historicis, ubi David nominatur. [2] Quod nomina regnorum, regionum, urbium, virorum, (x)significent res, constare potest evidenter apud Prophetas; pro exemplo sit solum hoc apud Esaiam, Sic dixit Dominus, Jehovih Zebaoth, Ne timeas popule Mi, habitator Zionis, ab Asshure; virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti Excitabit super eum Jehovah Zebaoth flagellum, juxta plagam Midianis, in petra Horeb, et baculum tollet super mari, et tollet eum in via Aegypti:... veniet contra Ajath; transibit in Migronem; ad Michmash mandabit armis suis; transibunt Mabaram {2}; Gibea diversorium nobis; trepidabit Hormah {3}; Gibeah Shaulis fugiet; intona voce tua filia Gallim; ausculta Laish; misera Anathoth; vagabitur Madmenah habitatores Gebim congregabunt se; adhuc dies est in Nob ad consistendum; agitabit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae,... succidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, x 24, (x)26-34. [3] Hic sunt paene mera nomina, ex quibus non aliquis sensus prodiret nisi nomina singula significarent res; sique nominibus istis inhaereret mens, nusquam agnosceretur quod Verbum Domini foret. Sed quis credet quod omnia illa in sensu interno contineant arcana caeli? et quod per illa describatur status eorum qui per ratiocinia ex scientificis intrare conantur in mysteria fidei? et quod per unumquodvis nomen aliquid speciale illius status describatur; (m)tum quod ratiocinia illa discutiantur per caelestia amoris et spiritualia fidei a Domino(n)? Quod per `Asshurem' significetur ratiocinatio, de qua hic agitur, constare manifeste potest ab illis quae de Asshure ostensa sunt, n. 119, 1186; et quod per `Aegyptum' scientifica, ab illis quae n. 1164, 1165, 1462, quae videantur et examinentur annon ita se habeat; similiter se habet cum ceteris nominibus, et similiter cum singulis vocibus. @1 i rerum.$ @2 So Sch. but Hebrew [ ] (ma`barah)=`passage' or `ford'. A.V. has passage. R.V. pass.$ @3 This seems to be an error in Sch. which S. has copied Hebrew is Haramah. A.V. has S. in S.S. 15.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church