Arcana Coelestia (Potts) n. 1875

Previous Number Next Number See English 

1875. Datum appercipere ideas angelicas in Oratione Domini circa haec verba, 'ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo'; a spiritibus bonis proximis idea quadam apud me perceptibili rejiciebatur 'tentatio et malum,' et hoc eo usque, dum pure angelicum, nempe 'bonum,' absque idea tentationis et mali, remaneret, pereunte sic prorsus sensu litterali; de quo bono in prima rejectione formabantur innumerabiles ideae, quomodo bonum ex afflictione hominis veniat, et usque afflictio ex homine et ejus malo cui inest poena, et hoc cum adjuncta specie indignationis quod opinarentur tentationem et ejus malum aliunde venire, et quod cogitandum de malo, cum de Domino; hae ideae purificabantur quo ascendebant altius; ascensus repraesentati sunt per rejectiones, de quibus etiam n. 1393, quae fiebant velocitate et modo inexpressibili, usque dum in umbram cogitationis meae transirent; tunc erant in caelo, ubi ideae angelicae ineffabiles solum de bono Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church