Arcana Coelestia (Potts) n. 1861

Previous Number Next Number See English 

1861. 'Et ecce furnus fumi': quod significet densissimum falsum, et 'fax ignis' quod significet cupiditatum aestus, constat ex significatione 'furni fumi' quod sit densum falsum; et a significatione 'facis ignis' quod sit cupiditatum aestus: 'furnus fumi' dicitur quia homo, cumprimis homo Ecclesiae, qui cognitiones veri habet, et usque non agnoscit sed corde negat, inque contrariis vero vitam agit, non aliter apparet ac furnus fumi, ipse ut 'furnus,' et falsum ex odiis ut 'fumus'; cupiditates ex quibus falsa, non aliter ac 'faces ignis ex tali furno,' sicut etiam constat ex repraesentativis in altera vita, de quibus ab experientia n. 814, 1528; sunt cupiditates odiorum, vindictarum, crudelitatum, et adulteriorum, magis eorundem quando cum dolis mixta sunt, quae tales apparent et fiunt. [2] Quod per 'furnum fumum et ignem' talia in Verbo significentur, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam,... quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi; in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra et factas est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, ix [16,] 17, 18 [A.V. 17, 18, 19];

ubi 'ignis' pro odiis, 'elatio fumi inde' pro talibus falsis; odium describitur per quod 'vir fratri suo non parcent'; qui cum inspiciuntur ab angelis, non aliter apparent quam hic sunt descripti: [3] apud Joelem, Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 3, 4 [A.V. ii 30, 31];

ubi 'ignis' pro odio, 'columnae fumi' pro falsis, 'sol' pro charitate 'luna, pro fide: [4] apud Esaiam, Erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus, xxxiv 9, 10;

'pix ardens' pro diris cupiditatibus, 'furnus' pro falsitatibus: [5] apud Malachiam, Ecce dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens; non relinquet iis radicem et ramum, iii 19;

'ardens furnus' pro similibus; 'radix' pro charitate, 'ramus' pro veritate quae non relinquentur: [6] apud Hosheam, Ephraim reus factus in Baale,... erit sicut gluma e turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario, xiii 1, 3;

'Ephraim' pro intelligente qui sic factus: [7] apud Esaiam, Erit robustus in stuppam, et opus ejus in favillam, succendentur ambo pariter, et nemo exstinguens, i 31;

pro qui in amore sui, seu quod idem, in odio contra proximum, quod ita ex cupiditatibus suis 'succendentur': apud Johannem, Babylon facta habitaculum daemonum,... clamabant videntes fumum combustionis ejus,... fumus ascendit in saecula saeculorum, Apoc. xviii 2, 18; xix (x)3:

[8] apud eundem, Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol, et aer e fumo putei, Apoc. ix 2:

apud eundem, Ex ore equorum exivit ignis, et fumus, et sulphur; ab his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, quod exibat ex ore eorum, Apoc. ix 17, 18:

apud eundem, Qui adorat bestiam,... bibat ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv 9, 10:

apud eundem, Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. xvi 8 [9];

similiter quod Conjecti sint in stagnum ignis ardens in sulphure, Apoc. xix 20; xx 14, 15; xxi 8;

[9] illis locis 'ignis' pro cupiditatibus, 'fumus' pro falsitatibus, quae ultimis temporibus regnabunt; qualiter se habent in altera vita, visa sunt Johanni cum visus interior ei apertus fuit; similia quoque spiritibus videntur et animabus post mortem: exinde constare potest quid ignis infernalis, quod nihil aliud sit quam odium, vindicta et crudelitas, seu quod idem, amor sui, quae talia fiunt; homo quamdiu in vita corporis est, cum talis, utcumque apparet extus alius, si inspiceretur ab angelis prope, coram oculis eorum non aliter appareret, nempe odia ejus ut 'faces ignis,' et falsa inde ut 'faces fumi.' [10] De hoc igne ita Dominus apud Matthaeum, Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur, iii 10; Luc. iii 9;

per 'bonum fructum' intelligitur charitas, qua qui se deprivat, se 'exscindit et conjicit in talem ignem': apud eundem, Mittet Filius Hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, xiii 41, 42, 50;

similiter: apud eundem, Rex dicit iis qui e sinistris, Discedite a me maledicti, iniquitatem aeternum, paratum diabolo et angelis ejus, xxv 41;

similiter:

[11] Quod mitterentur in Ignem aeternum, Gehennam ignis, et quod vermis eorum non moriatur, et ignis non exstinguatur, Matth. xviii 8, 9; Marc. ix 43-49;

similiter: apud Lucam, Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti in aquam, e refrigeret linguam, quia crucior in flamma hac, xvi 24;

similiter. [12] Qui arcana regni Domini non norunt, putant quod Dominus demittat impios in infernum, seu in ignem talem qui est odiorum, ut dictum; sed aliter prorsus se res habet; est ipse homo, et ipse spiritus diabolicus, qui se praecipitat; sed quia ita apparet, secundum apparentiam, immo secundum fallacias sensuum, ita locutum est in Verbo, cumprimis coram Judaeis, qui nihil prorsus capere volebant nisi quod esset secundum sensus, qualescumque fallaciae essent; quare sensu litterae, cumprimis propheticae, talibus plenus est, [13] sicut apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Judicate mane judicium, et eripite spoliatum e manu oppressoris, ne exeat sicut ignis furor Meus et ardeat, et nemo exstinguens, propter malitiam operum eorum, xxi 12;

'judicare judicium' est verum dicere, 'eripere spoliatum e manu oppressoris' est bonum charitatis facere, 'ignis' pro poena inferna eorum qui haec non faciunt, hoc est, qui in falso odii degunt; in sensu litterae talis ignis et furor tribuitur Jehovae, sed in sensu interno prorsus contrarium est: [14] similiter apud Joelem, Dies Jehovae,... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, ii 1, 3:

apud Davidem, Ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso,... et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 9, 10 [A.V. 8, 9]:

apud Mosen, Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. xxxii 22;

ubi 'ignis' pro odiis, 'fumus' pro falsis, quae apud hominem; quae tribuuntur Jehovae seu Domino ex causis de quibus dictum; apparet quoque ita infernis quod Jehovah seu Dominus hoc faciat, sed prorsus contrarium est; ii sunt qui sibi hoc faciunt, quia in odiorum ignibus sunt; inde patet, nisi sensus internus Verbi sciatur, quam facile homo in phantasias possit labi. [15] Similiter se habuit cum fumo et igne qui visus populo e monte Sinai cum Lex promulgaretur; Jehovah enim seu Dominus apparet unicuique qualis est, angelis caelestibus sicut sol, angelis spiritualibus sicut luna, bonis omnibus sicut lux variae jucunditatis et amoenitatis, at malis sicut fumus et sicut ignis consumens; et quia Judaei cum promulgaretur Lex, nihil charitatis habebant, sed apud eos amor sui et mundi regnabant, proinde non nisi quam mala et falsa, ideo apparuit iis ut fumus et ignis, cum in eodem instanti angelis ut sol et lux caelestis; [16] quod ita apparuerit Judaeis quia tales, constat apud Mosen, Habitavit gloria Jehovae super monte Sinai;... et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. xxiv 16, 17;

apud eundem, Mons Sinai fumabat totus ille, coram quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus illius sicut fumus fornacis, et contremuit totus mons valde, Exod. xix 18;

et alibi, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne, usque ad cor caeli, tenebrae, et nubes, et caligo; et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. iv 11, 12; v 19;

tum, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me,... et dixistis,... Quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic? si addentes nos audire {1} vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25]. [17] Similiter se haberet si quis alius qui in odio et odiorum spurcis degit, videret Dominum; non aliter Ipsum videre posset quam ex odio et ejus spurcis, quae sunt recipientia radiorum boni et veri ab Ipso, quae radios boni et veri in talem ignem, fumum et caliginem, verterent. Ex iisdem locis quoque patet quid 'fumus fumi' et quid 'fax ignis,' quod nempe densissimum falsum et spurcissimum malum, quae ultimis temporibus Ecclesiam occupabant.

@1 I has videre, probably a printer's error. S. has audire in all other cases as Heb.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church