1830. 'Et partitus illa in medium': quod significet Ecclesiam et Dominum, constat ex illis quae sequuntur; fuerunt erum caelestia quae significata sunt per 'vitulam, capram et arietem,' et spiritualia quae per 'turturem et pullum,' quae cum partita et sibi e regione posita, non aliud significare possunt.