1803. 'Verum qui egredietur e visceribus tuis': quod significet illos qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum, constat significatione 'viscerum', et 'egredi ex visceribus' quod sit nasci, hic quod sint illi qui nascuntur a Domino: qui nascuntur a Domino, hoc est, qui regenerantur, Domini vitam accipiunt; Domini vita est, ut dictum, amor Divinus, hoc est, amor erga universum genus humanum, quod torum seu quod omnes, si possibile salvare velit in aeternum qui non Domini amorem habent, hoc est, qui non proximum amant sicut se, nusquam habent Domini vitam, ita nusquam ab Ipso nati, seu a visceribus Ipsius egressi sunt, quare non possunt esse heredes regni Ipsius; [2] ex quibus constat quod per 'egredi e visceribus' in sensu interno hic significentur illi qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum sunt; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ad proficiendum, faciens ire te in via, quam ambules; utinam auscultasses praeceptis Meis, et esset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris; et esset sicut arena semen tuum, et egressi viscerum tuorum sicut scrupi ejus, xlviii 17-19;
'semen sicut arena' pro bono, 'egressi viscerum sicut scrupi' pro vero; ita pro illis qui in amore, nam ii soli sunt in amore boni et veri. [3] Praeterea viscera in Verbo etiam significant amorem seu misericordiam, ex causa quia viscera generationis, imprimis uterus maternus, repraesentant et sic significant amorem castum conjugialem et inde amorem erga infantes, ut apud Esaiam, Commotio viscerum Tuum, et miserationum Tuarum erga me se continuerunt, lxiii 15:
apud Jeremiam, Nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? nonne natus deliciarum? ...propterea conturbata sunt viscera Mea illi, miserando miserabor illum, xxxi 20. [4] Inde constat quod ipse amor seu ipsa misericordia ac miseratio Domini erga genus humanum (x)sint, quae in sensu interno per 'viscera, et per egredi e visceribus' significantur, consequenter per 'egressos visceribus' illi qui in amore sunt: quod regnum Domini sit amor mutuus, videatur prius n. 548, 549, 684, 693, 694.